Leopardus
|
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Vicipaedia a die 1 Ianuarii 2016 paginas brevissimas non iam accipit. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. Si censes opportunius, hanc paginam in spatium nominale adumbrationum ponere potes. |
- Hoc est genus taxinomicum. Animal quod vulgo leopardus vocatur nomine Pardus tractatur.

Lĕŏpardus est genus parvarum felium maculatarum, plerumque in America Media Meridionalique endemicarum; paucissimae in Civitates Foederatas meridionales errant.
Genus a zoologis habetur veterrimus ramus partis familiae felidarum quae in Americas transiit, ante genera Lyncem et Pumam. (Panthera onca est alia feles extans in Americis indigena.) Maxima Leopardorum species est L. pardalis; plurimae aliae species Felis cati magnitudine similes sunt. Panthera (Anglice: leopard) in genere Leopardo non comprehenditur.
Species
[recensere | fontem recensere]- Leopardus braccatus
- Leopardus colocolo
- Leopardus geoffroyi, species in multo Americae Meridionalis vulgaris
- Leopardus guigna, minima felina in Americis endemica
- Leopardus jacobitus, felina rara fallaxque, longam caudam propriam habens
- Leopardus pajeros
- Leopardus pardalis
- Leopardus tigrinus
- Leopardus wiedii, pro vita in arboribus accommodatissima
