Jump to content

Oppianus Corycius

E Vicipaedia
Wikidata Oppianus Corycius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 149; Cilicia
Obitus: 180; Imperium Romanum
Patria: Roma antiqua
Vide etiam paginam discretivam: Oppianus.

Oppianus Corycius vel Anazarbensis vel Cilicius, Anazarbi natus, qui saeculo II floruit, fuit poeta Graecus antiquus, qui Halieutica composuit. Saepius ab Oppiano Apameensi, qui etiam carmina didactica reliquit, non distinguebatur; etiam antiquo tempore confundebantur.

Ut vita Oppiani Byzantina dicit[1], Melitae educatus est, ubi pater eius in exilio erat, a Lucio Vero fugatus. Cum anno 169 Vero mortuo Romam reverterat, mox ipse triginta annos natus de peste mortuus est.

Halieutica (Ἁλιευτικά)

[recensere | fontem recensere]

Poema tribus carminibus de piscatu. Prooemium Marcum Aurelium imperatorem laudat. Plus quam 120 pisces necnon alia animalia marina describit.

  1. ↑ Βιογράφοι, Vitarum scriptores Graeci minores, ed. A. Westermann, Brunsvici 1845, p. 63-66; A. Colonna, De Oppiani vita antiquissima, in: Bollettino dei classici, 12, 1964, p. 32-40.

Editiones et versiones

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • E. Rebuffat, ΠΟΙΗΤΗΣ ΕΠΕΩΝ, Techniche di composizione poetica negli Halieutica di Oppiano, Florentiae 2001.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani •