Jump to content

Delta Volgae

E Vicipaedia
In delta Volgae

Delta Volgae[1] est delta amplissimum, quod Volga in mare Caspium influens format. Aream 27 224 chm2 habet (Europae delta maximum est), sed anno 1880 solum 3222 chm2 area erat, — sic aequor maris Caspii minutus est.

Situs et rami fluviatiles

[recensere | fontem recensere]

In regione Astrachanensi Russiae delta patet et ipsum Astrachanum in initio eius situm est. Alveus principalis navigabilis nunc Bachtemir est, maxime occidentalis; a Bachtemir canalis Volgo-Caspiensis artificialis in mare naves maiores ducens incipit. Ante Volga Prisca a Bachtemiro ad orientem avertens alveus prinicipalis habetur. Ramus maxime orientalis Buzan est, in quem et Achtuba influit; ceterorum ramorum Kamyziak et Bolda nominandi sunt.

Nelumbo nucifera florum delta clarissimum est; phoenicopteri, pelecani, Leucogeranus leucogeranus, Ardeola ralloides, ceteraeque multae species hic inveniuntur. Reservatum Astrachanense loca defendit, et in catalogum pactionis Ramsarensis delta inclusum est.

Praeter delta sensu stricto duae zonae sui generis ei adiacent:

  • delta priscum, nunc ab aquis Volgae divisa; hic tumuli Baer (nomine Caroli de Baer horum locorum exploratoris nominati) ilmenis (sic corpus aquae temporale his locis nuncupatur[2]) separantur,
  • delta submarinum, usque ad 60 chm a litore patens, limo Volgano in fundo maris formatum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 46°43′59″N 47°51′0″E