Decubitus

Decubitus (-ūs, m.) (verbum neolatinum saeculo XIX creatum) est detrimentum cutis, cuius causarum variae notae sunt; inter alias pressus continuus momentum magnum habet, cum homo propter morbum semper aut multum tempus iacere debet. Loci, qui saepius affieri videntur, sunt super ossibus et sacro et coccygeo, atque calce vel coxis, rarius regione cubiti vel genus, tarsi, vel partis posterioris humeri vel aliorum.
Decubituum quattuor stadia distinguuntur, quorum primum est rubor, alia ulcera minus aut plus profunda.[1]
Consilium artis infirmariorum maximum momentum habet, quoniam cum decubitu non tractato effectus metuendi ac detrimentosi contrahent.
Causae
[recensere | fontem recensere]Multi homines affiunt. Causae, quae momentum habent sunt[2]:
- Externae
- Pressus
- Frictio, tritus, aliae vires tangentiales
- Umor
- Internae
- Febris
- Inopia nutrimentorum
- Exsiccatio
- Anaemia
- Dysfunctio cellularum epithelialium cutis
Iam duabus horis immobilitatis, ut in operatione chirurgica, fundamenta decubitus agi possunt.
Gradus decubitus
[recensere | fontem recensere]
Stadia decubituum quattuor nominantur, cum numeris Romanis ab I ad IV designata.
Gradus I
[recensere | fontem recensere]Initium decubitus ruborem cutis oneratae praebet. Iam saepe providentia arterialis insalubris videtur.
Gradus II
[recensere | fontem recensere]Defectus cutis visibilis est, quia strata superficialia detrimentum passa sunt.
Gradus III
[recensere | fontem recensere]Omnia cutis strata discesserunt, in fundo stratum adiposum apparet.
Gradus IV
[recensere | fontem recensere]In gradu quarto etiam stratum adiposum abiit et superficies tendinum, musculorum, ossium patent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. Darrell Shea (1975): Pressure sores: classification and management in: Clinical Orthopedics and Related Research 112, 89-100.
- ↑ Bansal C., Scott R., et al. (Oct 2005). "Decubitus ulcers: a review of the literature". International journal of dermatology 44 (10): 805-10
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- PflegeWiki.de - De decubitu (Germanice)
- De decubitu (Italice)
